Previous | Index | Next

The Times

Business

Quod intus dominatur

Splendidus autem ignis celerrime sibi vindicat ea

Piazza del Campidoglio (Marci Antonini)
By Marci Antonini, Sunday, December 9, 2018

Secessus sibi quaerunt, casas rusticas, littora, montes: soles etiam tu ejusmodi loca maxime appetere. Sed totum hoc hominis est maxime rudis et imperiti, quum liceat, quacunque tibi visum fuerit hora, in te ipsum secedere. Nullum enim in locum, ubi major sit tranquillitas altiusve otium, homo secedit, quam in suum ipsius animum: potissimum, quicunque intus habet, in quae intuens statim in summa sit commoditate: commoditatem vero nihil aliud dico, nisi decentiam. Continuo igitur hunc secessum tibi concede et refice te ipse. Brevia autem sunto et elementaria, quae, simul atque tibi occurrerint, sufficient ad eum animum totum occludendum, teque remittendum, nihil eorum moleste ferentem, ad quae reverteris. Quid enim moleste fers? hominumne pravitatem? Perpendens decretum illud, animalium ratione praeditorum alterum alterius causa natum esse, et tolerare partem esse justitiae, et invitos peccare eos, et quam multi jam, qui infensissimo fuere animo, qui suspiciosi, qui odio incensi, post vehementissimas pugnas porrecti inque cinerem redacti sint, tandem aliquando desine indignari. Verum, ea, quae a rerum universitate tibi tributa sunt, iniquo animo fers? Revocans tibi in animum disjunctivum illud: aut providentia aut atomi, vel ea omnia, ex quibus demonstratum est, mundum esse instar civitatis; desine, ea iniquo animo ferre. Verum tangent te etiam posthac quae corporis sunt? Considerans, spiritui sive leniter sive aspere moto non immisceri mentem, simul atque se ipsa abduxerit suamque cognorit potestatem, et reliqua omnia quae de dolore et voluptate audisti et consensu tuo comprobasti, desine tandem his tangi. Verum gloriola te trahet in diversa? Respiciens celeritatem oblivionis, qua omnia sepeliuntur, quam vasta sit infinitas temporis in utramque partem, quam vanum, quod resonant, quam mutabiles judicii expertes ii qui te laudare videntur, et quam angustus sit locus, quo circumscribitur eorum laus, desine tandem gloriola in diversa trahi. Tota enim terra punctum, ejusque quantillus angulus haec habitatio, et hic quam pauci sunt et cujusmodi homines, qui te celebrabunt. Quod igitur reliquum est, memento secessus in illum, ipsius agellum, et ante omnia cave distraharis et nimium te intendas, sed liber esto et contemplare res ut homo, ut civis, ut animal mortale. Inter ea, quae maxime in promptu sint, in quae intuearis, haec duo sunto: alterum; res externas non attingere animum, sed extra immotas stare, molestias autem ex sola interna opinione oriri: alterum omnia ea, quae vides, jamjam mutari neque amplius fore atque quam multarum rerum mutationi ipse interfueris fac cogites. Mundus, mutatio; vita, opinio.

Si intellectus nobis communis est, etiam ratio, qua rationales sumus, nobis communis; si haec, etiam ea ratio, quae, quid faciendum sit, quid non, praecipit, communis; si haec etiam lex communis; si haec, cives sumus; si cives, civitatis alicujus participes; si hoc est, mundus instar civitatis est: cujus enim alius civitatis universum hominum genus particeps dixeris? lllinc autem, e communi hac civitate et ipsa intelligendi vis et rationalis et legis gnara nobis obvenit, aut unde? nam ut terrenum mihi e terra aliqua pro parte attributum est, et humidum ex alio elemento, et spirabile e fonte aliquo, et calidum igneumque e proprio quodam fonte - nihil enim ex nihilo oritur, quemadmodum etiam nihil in nihilum redigitur - ita utique etiam intellectus alicunde venit.

Mors tale quid est, quale ortus, naturae actio occulta, concretio ex elementis et dissolutio in eadem, omnino non cujus quemquam pudeat; neque enim ordini animalis intelligendi facultate praediti neque rationi constitutionis nostrae repugnat.

Natura ita comparatum est, ut haec non possint non ab hujusmodi hominibus sic fieri; quod qui non vult, idem ficum vult succo carere. Omnino illius memento, intra brevissimum tempus et te et istum morituros; paulo post ne nomina quidem vestra superfutura.

Tolle opinionem! sublatum est illud: "laesus sum"; tolle illud, "laesus sum!" sublatum est damnum.

Quod hominum se ipso deteriorem non reddit, id vitam quoque ejus non deteriorem reddit, neque damnum ei infert aut extrinsecus aut intrinsecus.


Previous | Index | Next