Index | Next

The Times

Front page

Avi Veri exemplo operam me dare oportet

Existimatione et recordatione genitoris mei ad verecundiam et animum viro dignum excitari debeo

Arcus Marci Antonini (Marci Antonini)
By Marci Antonini, Sunday, December 9, 2018

In matre exemplum habui, pietatis in Deos et liberalitatis; abstinentiae non solum a malo perpetrando, verum etiam cogitando; tum frugalitatis in victu, quae ab opulentorum vita et consuetudine longissime abeat.

A proavo habui, quod publicos litterarum ludos non frequentavi, et domi bonis praeceptoribus usus sum, atque intellexi, in talibus rebus non parcendum esse impensis.

Ab educatore, ne in circo spectator Prasianus aut Venetianus neve parmularius aut scutarius fierem, ut labores sustinerem, paucis indigerem, ipse operi manus admoverem, rerum alienarum non essem curiosus nec facile delationem admitterem.

Diognetus me monuit, ne studium in vanas res conferrem neque iis fidem haberem, quae a praestigiatoribus et impostoribus de incantationibus et daemonum expulsione aliisque ejus generis rebus narrantur; neque coturnices alerem, neve insana talium rerum admiratione tenerer; ut libere dicta aequo animo ferrem, philosophiae me addicerem et primum quidem Bacchium, deinde vero Tandasidem et Marcianum audirem; ut dialogos puer adhuc scriberem, ut grabatum et pellem et ejus generis omnia, quae ad Graecam disciplinam pertinent, expeterem.

Rustico debeo, quod in cogitationem veni, mihi morum emendatione et curatione opus esse; quod neque ad aemulationem sophisticam declinavi, neque de theorematis commentatus sum, aut exhortatorias oratiunculas declamavi, aut virum strenue exercitia subeuntem munificumve me ostentando homines in admirationem mei rapere studui; quod a rhetoricae, poesis et elegantioris dictionis studio abstinui; quod non elegantiore veste indutus domi incedo; quod epistolas simpliciter scribo instar ejus, quam is ipse Sinuessa ad matrem meam dedit; quod, si qui me irritaverint aut aliquid deliquerint, iis placabilem et ad reconciliandum facilem me praebeo, simul atque in gratiam redire volunt; quod diligenter legere soleo, non contentus sum maria rei intelligentia, neque garrulis properanter assentior; quod commentarios Epicteti legi, quorum mihi ipse copiam fecit.

Apollonii exemplo didici liberum esse et sine dubitatione cautum et circumspectum, neque aliud quidquam vel minimum respicere, nisi rationem; mei similem semper esse in doloribus acerrimis, in prolis amissione, in morbis diuturnis; eidem acceptum refero, quod mihi contigit, ut in vivo exemplo perspecte viderem, eundem et constantissimum esse posse et remissum; in eo vidi studium in enarrandis philosophorum scriptis a morositate alienum atque conspexi hominem, qui peritiam ac sollertiam qua in tradendis theorematis pollebat, manifesto bonorum suorum minimum existimabat; ab eo didici, quomodo beneficia, quae putantur, ab amicis sint accipienda, ut neque propterea addicti fiamus, neque ea sine grati animi sensu praetermittamus.

In Sexto suspexi benevolentiam et exemplum domus paterno affectu administratae, et intelligentiam vitae secundum naturam institutae, et gravitatem non simulatam item sollicitam in explorandis amicorum necessitatibus diligentiam; tolerantiam erga imperitos et temere opinantes studium ejus ad omnes se accommodandi, ita ut consuetudo ejus omni adulatione gratior esset, eodemque tempore iisdem maxime venerandus videretur; artem per notiones claras et perspicuas via ac ratione praecepta ad vitae usum necessaria reperiendi et ordine collocandi: idem neque umquam neque alius cujusquam perturbationis indicium dedit, sed simul et affectibus maxime immunis et amantissimus fuit, bonae famae studiosus, idque sine strepitu, et eruditus sine ostentatione.

Alexandrum Grammaticum observavi ab increpationibus sibi temperare, neque probrose vituperare, qui barbarum aut soloecum aliquid vel absonum proferunt, se dextre id modo, quod dici debet, proponere, aut respondendi aut confirmandi aut de re ipsa, non de verbo, deliberandi specie usum, aut alia ejusmodi scita commoneatione.


Index | Next